monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 30, 2
In aequalitatis causa obliquitas signiferi est, cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. Sed quae recta in exortu suo consurgunt signa, longiore tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ocyore transeunt spacio.' Sed et Hippocrates ἀρχίατρος Antigono regi scribens, per anni spacium qualiter ad praecavendas imbecillitates se observare deberet, ita dicit: 'Itaque exordium incipiamus a solstitio, id est, VIII Calendas Ianuarias, ex qua die humor corporibus crescit usque ad aequinoctium vernum, qui sunt dies XC. Hoc tempus auget hominis phlegma, ex quo frequenter nascitur hominibus catharrus, et distillatio uvae, et punctio laterum, caligo et tinnitus aurium, et odorari nihil possunt.